ARGUMENTUM
Varii clandestini coetus in Polonia a Germanis occupata vario modo solvere conabantur quaestionem, quomodo Poloni hoste debellato educari deberent. Eae factiones, quae communismo favebant, volebant parvi momenti esse in schola artes liberales atque linguam Latinam, quippe quibus studiis vulgus ab educatione arce retur.